ПЕРСОНАЛИИ
Св. Бернар Клервосский
|
EPISTOLA CCCXCII. AD RADULFUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Humilitatem praecipue ei inculcat. 0599A Domino et patri reverendissimo R. Dei gratia patriarchae sedis Antiochenae, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, si quid prodest pauperis devotio, et si quid potest peccatoris oratio. Ut ad vestram Celsitudinem scribere auderem, nimirum vilis homuncio, non fuit praesumptio, sed fiducia: nam et fr. Hatto id suggessit, et charitas persuasit. Itaque exhibito brevi quidem, sed fideli debitae venerationis salutationisque obsequio, oro Deum omnipotentem, ut quem Petri dignatus est cathedra, dignum judicet et corona. Caeterum, ut optime novit prudentia vestra, non coronabitur, nisi 0599B qui legitime certaverit. Hinc est, quod ipse, cujus haec verba sunt, beatus Apostolus, cum sibi repositam coronam justitiae dicere vellet, praemisit, quia bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7). Quod si militia est vita hominis super terram (Job VII, 1), quid pontificis vita, cui duplex profecto causa existit pugnandi, et pro se videlicet, et sibi commissis? Pugnandum vero est adversus carnis lasciviam, adversus nequitiam saeculi, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quis ad haec idoneus? funiculus hic triplex difficile rumpitur. Has tres turmas fecere Chaldaei ad depraedandos greges Job: carnem videlicet, cum vitiis et concupiscentiis suis. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII, 2). Exsurgat, inquam, necesse 0599C est, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Cum eo autem quid? Omnia in eo, inquit, possum, qui me confortat (Philipp. IV, 13). In eo confortare et tu, pater, confortare, et esto robustus: accingere, sta in praelio, pugna fortiter pro gregibus tibi commissis, quos te necesse est Commissori ex integro reconsignare: pugna et pro te ipso, quia et pro te habes exigere rationem. Caveto tibi in loco excelso, quo stas: ne forte, quod absit, corruas, et tanto gravius conquasseris, quanto ex altiori corrueris. Sic locum aptum teneas, ut tamen altum non sapias, sicut dicit Apostolus: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Locus altus sensato homini non tam occasio est elationis, quam 0599D causa timoris. Habet quidem honorem Ecclesia, sed habet et pavorem ruinae: nec altus locus, sed altum supercilium reprehenditur. Et quisnam sedens in 0600A alto demissum potest habere supercilium, nisi qui semper suspectum habet praecipitium? Timor praecipitii tumorem dominii reprimit. Quaecunque volumus ut faciant nobis homines, eadem et nos faciamus eis. Quis sibi non velit deferri a subditis? utinam aeque libenter et nos nostris praepositis deferamus. Alioquin pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX. 10). Abominabiles ergo apud Deum sumus, si non eodem pondere vel mensura superioribus exhibemus, quo a subjectis exigimus. Non possum satis mirari cautam humilemque Centurionis fidem et responsionem, qua legitur ad Salvatorem ita dixisse: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites (Luc. VII, 8). O prudens et vere corde humilis anima! 0600B dicturus quod praelatus esset militibus repressit extollentiam confessione subjectionis; imo praemisit subjectionem, ut pluris sibi esset quod suberat, quam quod praeerat: quod ipso verborum ordine ostenderet, et bonam mentis compositionem bene ordinatae orationis series indicaret. Volebam plenius ista prosequi, luculentiusque distinguere: sed verecundia intervenit. Erit, cum potero scribere plura, securus, si tamen haec pauca vobis placere 351 cognovero. In fine obsecro, ut si vere mihi locus ille gratiae apud vos manet qui dicitur, milites Dei, qui templum Jerosolymitanum inhabitant, in se experiantur, ut amore nostri sint vobis deinceps de commendatis commendatiores. Ex hoc siquidem magis et Deo placitus, et hominibus acceptus 0600C eritis.
|
||
®Автор проекта: Вадим Анохин Дизайн: Templar Art Studio 2006. Техническая поддержка: Галина Росси Данный сайт является составной частью проекта Global Folio |
Новости |